- AUGUSTI tres simul fuere primi
- AUGUSTI tres simul fuêre primiSeverus, Antoninus et Geta. Idem Spartian. in Severo Imperat. c. 10. Ob hoc etiam eius Bassianuns Antoninum, qui Caesar appellatus iam fuerat --- participem Imperii (h. e. Augustum) dixerunt milites. Getam quoque minorem filium, etc. Nempe quintô, vel. ut alii, sextô Imperii Severi annô, Bassianus Antoninus maior natu eius filius, particeps Imperit dictus est, a quo tempore duo numerari coeperunt Augusti, Severus pater et Antoninus fil. Deinde accessit tertius, filius minor Geta: quem multo ante Caesarem appellatum, Augustum nuncupavit Pater, octavum annum imperans, vel ad summum nonum. Atque haec illa est triplex Imperii virtus, hi illi tot Augusti, quos laudat Tertullian. In florida de Pallio, quem librum, multo post confecta bella civilia Severô et duobus filiis imperantibus, omnino scripsisse videtur. Etiam Galenus forte de his tribus Augustis sensit, cum scriberet l. de Theriacae ad Pison. Ε᾿πὶ μὲν Μάρκου τοῦ βαςιλέως μόνον αὐτῆς (theriacae) τὰ ἔργον εἰς την` γνῶςιν τῶ εἰδότων κοινὸν ἦν ἐπὶ δὲ τῶ νῦν μεγίςτων Αὐτοκρατόρων, ἡ χρῆςις εἰς τὸ κοινὸν ἔφςθαςε, Casaubon. ad loc. Eosdem tres Augustos vetus Inscr. complectitur, quae sic habet:IMP. CAESAR. LUCIUS. SEPTIMIUS.SEVERUS. PIUS. PERTINAX. AUG.ARABIC. ADIABENICUS. PARTHICUS.MAXIMUS. PONT. MAX. TRIB.POTEST. VIIII. IMP XI. COS. II.P. P. PROCOSS. ET. IMP. CAESAR.MARCUS. AURELIUS. ANTONINUS.PIUS. AUG. TRIB. POT. IIII.PROCOS. ET. IMP. P. SEPTIMIUS.GETA. ANTONIN. VIAS. ET. PONTES.REST. AB. AUG MIL.PAS. XXXI.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.